. 1850 edition.: ...qui certe Galone multo melior es, carceri meo te redde, si vitam tuam morti preeferre cupis." Galo subintulit, "Quantum tibi contulit animi vel jactantite gladius ille, non ex tua virtute provenit sed ex mea licentia, liceatque tibi si quid potes adhuc utilitatis adjicere. Securus sum ex vi corporis et animi virtute, non ex armorum adjecto; inea mihi laus in adjuvamen." Gigas igitur iratus in ipsum irruit, et ictu primo de clipeo Galonis quicquid contingit fulminis instar abscindit, et secundo de lorica partem plurimam et clipeo. Sentit Galo viditque palam quod ipsum a facie gladii nulla possunt arma CAMD. SOC. R salvare; scit etiam preesidium viribus et arte queerendum, et contra tam instantis morem periculi non fugere sed fugare parat, et tam crebrum exhibet in hostis vultum dexteree suee gladium ut nullatenus absque vulnere possit inter scuta gigantis exire manus. Instat agens serio et licet non adversum hostem cogit esse retrogradum, et super amatam suam tandem preecipitem dedit ipsam pedibus ejus offendiculum. Retulit ergo pedem Galo, cumque sibi de vita timeat, periculosum facit securitatis judicium. Surgere gigantem jubet, et ne timeat hortatur, reginee preestans unde Sadium laudet et in ejus surgat leeta convitia. Gigas ergo de venia gaudens, et indulto provide fruens beneficio, tutus in ipsum insiliit et gladium tam forti descensu Galonis inserit umboni, quod lorica concisa summitate pugionis faciei suee grave vulnus impresserit. Emanat inde cruor et arma Galonis ad pedes usque perfundit; quocunque recedit vel accedit vestigia piena relinquit, spectaculum amicis odiosum, et inimicis gloriam. Galo, nec mirum, gladium timet, cui pervium videt quicquid objicitur, deludit ictus, cedendo scutum aliquando summopere curans ne firmum inveniat gladius obstaculum cui possit ha;rere. Rex nepoti metuit, totumque cupit pro salute sua regnum inpendere. Regina manum loris injicit, Sadii vocat satellites, captivum abduci preecipit, et non...
Product Identifiers
Publisher
General Books LLC
ISBN-10
1235199177
ISBN-13
9781235199172
eBay Product ID (ePID)
178670661
Product Key Features
Book Title
Gualteri Mapes; De Nugis Curialium Distinctiones Quinque